Glose
Flores. Quasi:Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere praedicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro praedicatione intermisit.Tempus putationis.Jam inutilibus vanae religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu praeparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum.Vox turturis audita est.Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quae multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quae ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba.Vox turturis,vox apostolorum, vel quorumlibet praedicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiae amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in coelis, incolatus sui et patriae sibi promissae memores.